라틴어 문장 검색

"urbem socia de gente subistis tutari, quam non aliis populator ab oris belliger externave satus tellure, sed hostis indigena adsultat, cui castra adversa regenti hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus excidium moliris avis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권181)
egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:1)
ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 529:1)
is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos movit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 535:1)
quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 541:1)
annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Volscos, alii Cumas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:2)
cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 232:1)
nam et Volsci comparaverant auxilia quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 232:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 234:1)
comprehensos Volscos Romam duxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:3)
ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:4)
Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:2)
proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 265:1)
ita frustra id inceptum Volscis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION