라틴어 문장 검색

quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장7)
proinde tamen quasi convictus esset cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장8)
Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit, excidium minitans ni causam suam dissociarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장8)
quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장5)
Quin et urbem per manipulos occupatis moenibus, insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장1)
igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 2:1)
ac sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 3:1)
Divoduri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati ab excidio civitatis temperavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장2)
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
civitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장2)
Parvo interim initio, unde nihil timebatur, orta seditio prope urbi excidio fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장1)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque munimenta rursus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장2)
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장4)
maiore damno, plurium urbium excidiis veteres civium discordias rei publicae stetisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION