라틴어 문장 검색

stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 328:1)
trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandae arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 347:1)
quieti aliquamdiu nec suis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 551:1)
clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 625:2)
Consul ut stativa tuta copiosaque - et ita erant - petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 648:1)
post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 673:1)
cum altero eorum - nam alter obses retentus - duo exploratores per cuniculum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 120:2)
Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda - nam et stativa et trepide deserta fuerant - potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 150:1)
nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, advocato consilio quid per agros inquit vagamur vicatim circumferentes bellum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 213:2)
inde nusquam stativa Romanis fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 349:3)
Fulvius et L. Postumius Megellus propraetores ambo, stativa in eis locis habere iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 374:2)
biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 361:1)
sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 399:1)
Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
certumque per praemissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION