라틴어 문장 검색

Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim.
(불가타 성경, 요엘서, 4장18)
Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi.
(불가타 성경, 미카서, 4장1)
quos si duo rursus septenario dempserim, supersunt v, atque ex his alios duos, iij rursus exuberant, quos alio binario deminutos sola unitas superstes egreditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 2:5)
et cum dico supertripartiens, subaudiri necesse sit supertripartiens quartas, quoniam tribus super quartis exuberat;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 7:2)
Quae scilicet magna est alteritatis vis. Omnis enim infinita et indeterminata potentia ab aequalitatis natura et a suis se finibus continente substantia discedens aut in maius exuberat aut in minora decrescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum quadrati ex parte altera longioribus vel parte altera longiores ex quadratis fiant 1:3)
Largis cum potius muneribus fluens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 17:1)
Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:9)
itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:9)
Quamuis fluente diues auri gurgite
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 1:1)
Fit autem saepe uti bonis summa rerum regenda deferatur ut exuberans retundatur improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:1)
Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:10)
Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et Domitii castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias ante frontem castrorum instruit.
(카이사르, 내란기, 3권 37:1)
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 6장2)
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 12장1)
Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium161)

SEARCH

MENU NAVIGATION