라틴어 문장 검색

piratica Magnum erigit, inlustrat servilis laurea Crassum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:307)
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:158)
quodsi notus amor provexit in astra Laconas, Aenean Phrygio raptus ab igne pater, si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, qui sua materno colla dedere iugo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam20)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)
patruo te principe celsam bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae17)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
inlustret circum sonipes, quicumque superbo perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat stagna Tagi madidoque iubas adspergitur auro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:152)
at tua caelestes inlustrant omina flammae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:108)
"Interea Musis animus, dum mollior, instet et quae mox imitere legat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:238)
festior annus eat cinctusque imitata Gabinos dives Hydaspeis augescat purpura gemmis;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:2)
ac velut occultus securum pergit in hostem miles et effossi subter fundamina campi transilit inclusos arcano limite muros turbaque deceptas victrix erumpit in arces terrigenas imitata viros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:82)
dextera quin etiam ludo concessa vagatur aera petens poenasque animi persolvit avari terribili lucro vivosque imitata retentus cogitur adductis digitos inflectere nervis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:263)
cumque omnibus una sit natura vadis, similes ut corporis undas ostendant, haec sola novam iactantia sortem humanos properant imitari flumina mores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:220)
quae septem scopulis zonas imitatur Olympi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:71)
tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras inlustrare feris summoque in vertice rupis Alpinae socias arcu cessante pudicas et pharetratarum comitum inviolabile cogis concilium.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:117)

SEARCH

MENU NAVIGATION