라틴어 문장 검색

arma tamen vos nocturna et flammas domibus templisque paratis, ut bracatorum pueri Senonumque minores, ausi quod liceat tunica punire molesta.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII94)
Spartano cuidam respondit Pythia vates haut inpunitum quondam fore quod dubitaret depositum retinere et fraudem iure tueri iurando;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII77)
at contra quae cumque molesta atque aspera constat, non aliquo sine materiae squalore repertast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:9)
Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:2)
Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:4)
Ni molestus tibi sum, Disari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas, quaeso, cur edulia satis calida facilius conprimimus ore quam manu sustinemus, et si quid eorum plus fervet quam ut diutius mandi possit, illico devoramus, et tamen alvus non perniciose uritur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 22:1)
Adeone molesta Totum cura fuit socero servare cadaver?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:37)
I nunc et ferrum, turba molesta, nega.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLII4)
Si non molestum est teque non piget, scazon, Nostro rogamus pauca verba Materno Dicas in aurem sic ut audiat solus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVI1)
Illinc Flaminiae Salariaeque Gestator patet essedo tacente, Ne blando rota sit molesta somno, Quem nec rumpere nauticum celeuma Nec clamor valet helciariorum, Cum sit tam prope Mulvius sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV5)
Si te pectore, si tenebit ore, Nec rhonchos metues maligniorum, Nec scombris tunicas dabis molestas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI3)
Si non est grave nec nimis molestum, Musae, Parthenium rogate vestrum:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI1)
Numquam grandia nec molesta poscit Quae cedro decorata purpuraque Nigris pagina crevit umbilicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI6)
Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVIII5)
Et si vacabit - ne molestus accedas - , Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est, Dabis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION