라틴어 문장 검색

Sint sane superbi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 51:2)
Obscuram, inquit, sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 3:2)
tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:4)
litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et quiesco non esse his simile quae supra posui, nec a quiete dictum, sed ab eo , Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit, rationibusque haut sane frigidis docuit quiesco e littera longa dici non convenire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 7:1)
Quod si ita esset, frigidi sane versus forent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 5:1)
Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 4:1)
Et plerumque sane coniungit verba et conectit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 2:2)
Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 4:1)
Et nos sane cum illo sentimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:1)
An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res καθ' ἑνο`σ ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 3:2)
Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane paenitet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 5:1)
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, 'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 8:1)
Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVII 4:1)
Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 3:1)
Tum de volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum 'fronte hilaro,' non 'fronte hilara' dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION