라틴어 문장 검색

et veniam pro laude peto, laudatus abunde, non fastiditus si tibi, lector, ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 711)
quo magis his debes ignoscere, candide lector, si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1112)
da placidam fesso, lector amice, manum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 12)
dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, quasque petam sedes hospes in urbe liber.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 112)
Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 11)
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1023)
sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1067)
da veniam potius, vel totos tolle libellos, si mihi quod prodest hoc tibi, lector, obest, sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt nostra nisi auctori perniciosa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 135)
te praesens mitem nosset, te serior aetas, scripta vetustatem si modo nostra ferunt, nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 94)
sanctum, lector, percense volumen:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1156)
Pierides vitulam lectori pascite vestro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON66)
O matre pulcra filia pulchrior, quem criminosis cumque voles modum pones iambis, sive flamma sive mari libet Hadriano.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 161)
me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa fervor et in celeres iambos misit furentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 166)
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:4)
syllaba longa brevi subiecta vocatur Iambus, pes citus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION