라틴어 문장 검색

antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)
ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:2)
in comoedia maxime claudicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:1)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:7)
maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:2)
neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:1)
Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:5)
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:2)
disputationes et litterata conloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:6)
O hominem litteratum !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:4)
Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 97:2)
" Ego mortem eodem voltu comoediamque videbo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 101:1)
Vt ad meum te morbum uocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION