라틴어 문장 검색

magnanimum magnus et parvus quoniam mensurae sunt, ad animum non nisi καταχρηστικῶσ adhibentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2601)
et bene hoc addidit, quasi dicat, quem tu miserum dicis, nos magnanimum, summum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2602)
ordo autem est longissimus, nam aliter non procedit, 'sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam, tertia dum Latio regnantem viderit aestas'. ergo videtur sic tacite mortem Aeneae significasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2652)
dirae] hoc est abominandae, alias 'dirae' magnae an sua cuique deus fit dira cupido et iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci et dicuntur geminae pestes cognomine Dirae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2932)
magnanimum quondam generator equorum secundum Pindarum quondam Agrigentini equos ad agones Graeciae mittebant, qui inde victores revertebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7041)
cum fortem, 'magnanimum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1416)
magnanime Aenea fortissime.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 171)
pavidos gloriae cupiditate sollicitos, ut corda pavor pulsans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5751)
longo ordine ingenti multitudine, ut pueri et pavidae longo ordine matres, non ad ordinem stantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4821)
magnanimum Aenean ideo secutus, non ut vitae studeam, sed gloriae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2021)
magnanimae 'gentes' scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1391)
magnanimae gentes hic est ordo, aliter non stat versus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1392)
execratur omen 'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei respondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 37810)
vel cum se pavidum contra mea ivrgia fingit contra illud quod ait det libertatem fandi flatusque remittat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4061)
nam per parenthesin dictum est 'quando iste animus est supra omnia', id est siquidem es magnanima, aut supra omnes grates et supra omne praemium quod referri potest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5092)

SEARCH

MENU NAVIGATION