라틴어 문장 검색

post haec palatum unguere vel felle taurino vel eo medicamento, quod ex moris est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장20)
Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장18)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장24)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장57)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장12)
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장20)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris vel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장14)
Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장7)
Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est (1,7). Confectio medicamenti, quod colicon nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장11)
imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장13)
Cui plura medicamenta idonea sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장7)
Si vero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장30)
quod iure valentissimis medicamentis adnumerari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장50)
Sed medicamentis uti nisi in vehementibus malis supervacuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장54)

SEARCH

MENU NAVIGATION