라틴어 문장 검색

Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LVI2)
In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis, Accepit quotiens tempora longa, merum Exuit annosa mores nomenque senecta:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CV1)
Crebros ergo licet bibas trientes Et durum iugules mero dolorem.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI5)
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis, Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XL4)
Sed mera narrantur mendacia:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVI2)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVII2)
Non segnis albo pallet otio caupo, Nec perdit oleum lubricus palaestrita, Sed tendit avidis rete subdolum turdis Tremulave captum linea trahit piscem Aut inpeditam cassibus refert dammam;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII10)
At tu sub urbe possides famem mundam Et turre ab alta prospicis meras laurus, Furem Priapo non timente securus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII18)
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper, Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae, Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII1)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, Incaluit quotiens saucia vena mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI5)
Et sacro decies repetis Palatia clivo Sigerosque meros Partheniosque sonas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII3)
Fetere multo Myrtale solet vino, Sed fallat ut nos, folia devorat lauri Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV1)
Pylades, Marce, bibebat idem, Nec melior panis turdusve dabatur Orestae, Sed par atque eadem cena duobus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION