라틴어 문장 검색

Mane autem facto, Northmanni, Burgundiones, Britanni, Alemanni, Bawari, Teutonici, omnis videlicet exercitus, abhinc descenderunt in valle nomine Malabyumas, ubi propter difficultates locorum et angustarum faucium inter rupes iter per dies abbreviabant, et ob innumerabilem multitudinem, [0437D] et nimios calores mensis Augusti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:2)
De quibus Tankradus et Baldewinus, frater ducis Godefridi, cum suis recedentes, per medias valles Ozellis transibant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:3)
Duce vero sic gravi vulnere impedito, exercitu lentiore gradu subsequente, Tankradus, qui praecesserat, et regiam viam tenebat versus maritima, prior Baldewino fratre ducis, per vallem Buetrenton superatis rupibus, per portam quae dicitur Juda, ad civitatem quae dicitur Tarsus, vulgari nomine Tursolt, descendit, quam etiam Turci, primates Solymani, subjugatam cum turribus suis retinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:1)
Tankradus plurimum minarum Turcis, per moenia et turres diffusis, ex adventu Boemundi, et subsequentis exercitus virtute intulit, nisi exeuntes, portas urbis aperirent, asserens, non prius subvenientem exercitum ab hujus obsidione recedere, quam ut Nicaea cum omnibus inhabitantibus caperetur superata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:5)
Nec mora, deinceps commistis copiis, tentoria communi consensu pariter ante urbis moenia reponunt, et ex praeda, quam contraxerant ex montanis et regione in bobus et armentis, cibos mactant, et parant, ignique apponunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:14)
cujus moenia adeo admirantur fortissima, ut nullis vinci humanis viribus, nisi Deo annuente, credatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:17)
Crastina vero luce exorta, Baldewinus exsurgens suique sequaces atque ad urbis moenia tendentes, signum Tankradi, quod erat notissimum, in eminentiore turris arce, ex consensu et foedere percusso Turcorum, positum contemplantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:1)
His itaque cum principe suo Baldewino intromissis, et hospitii quiete recreatis, proxima dehinc die jam vespere instante, trecenti ab exercitu peregrinorum sequestrati, ac vestigia Tankradi secuti, de familia et populo Boemundi, ante urbis moenia in armis et clypeis astiterunt, quibus [0444B] ex jussu Baldewini et consilio majorum urbs et janua interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:6)
Mane dehinc facto, Christiani, qui intra urbem erant, somno exsurgentes, et ad moenia tendentes scire et videre, si adhuc moram in pratis Christiani fratres haberent, viderunt universos armis Turcerum [0445A] detruncatos, et sanguine illorum prata foedata nimium redundare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:1)
Post haec diebus paucis elapsis, viri Baldewini per moenia diffusi, a longe navium diversi generis et operis multitudinem in medio maris trans tria milliaria ab urbe contemplantur, quarum mali mirae [0445D] magnitudinis et altitudinis auro purissimo operti, in radiis solis refulgebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:1)
Verum cives Baldewini adventum et indignationem ex Balas suggestione intelligentes, Balduc conventione solidorum caeterosque Turcorum milites multis praemiis sibi asciverunt, sperantes sub eorum tutamine moenia urbis posse retineri ac defendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:4)
Baldewinus civitate cum praesidio suscepta, Folkerum Carnutensem, virum militarem et belli peritissimum, ad procuranda et tuenda moenia in eis reliquit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:16)
Interea totus apparatus et virtus grandis exercitus accelerabat, rectitudine itineris per mediam Romaniam, [0453D] per abrupta montium et declivia vallium incedens, quem Godefridus dux, Boemundus, Reymundus comes, Robertus Flandrensis, Reymerus episcopus de Podio, Robertus de Northmannia, communi consilio et pari conductu moderabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:1)
Hi ad civitatem, quae Maresch dicitur, in manu forti descendentes, hospitio pernoctaverunt, tabernacula in locis virentibus ante urbis moenia extendentes, nullam vim Christianis illic civibus inferentes, sed pacifice ab urbe vitae necessaria venalia suscipientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:2)
Irruit et omnis societas virili audacia, quousque incolumes a manibus inimicorum intra portas et moenia illapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION