라틴어 문장 검색

Nam si laudari ante gubernator non potest, quam in portum navem deduxerit, quomodo laudabis hominem, prius quam in stationem mortis successerit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:10)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Succede ergo in hoc convivium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:28)
Denique ubi celer proventus est, si devotio moretur, offensa contrahitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:7)
tunc justa succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum jam ferventi malo non possit resistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:10)
Neque enim Deus cogitat sicut homines, ut aliqua ei nova succedat sententia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:10)
Postea autem recte ad seminarium caeterorum successit usus et cura conjugii, cum diluvium recessit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:16)
Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium quondam turbela discerpti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:1)
Hoc metu solutus, efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis, ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae, saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 4:1)
equus quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 16:3)
Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, assiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas, latrocinandi peritissimum genus, superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 20:1)
Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis, auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 50:2)
Hos legatos negotio plene digesto, oppositaque condicionum perplexitate, ut in eisdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:3)
Quae imperator accidere posse contemplans, in agmina plurima clam distributo exercitu, celeritate volucri morantes intra suorum acies clausit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 6:1)
Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION