라틴어 문장 검색

erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:1)
quo repente discursu secus silvis montibusque accensis omnia circa virgulta ardere visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 200:1)
postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux castelli loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae singulos admonens universosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 232:1)
sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 518:1)
Itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum ascendisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 673:1)
digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 681:3)
confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 12:2)
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 333:2)
duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 445:1)
multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra, captas urbes Romanas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 364:1)
itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 700:1)
itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus quique parietes murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장9)
Sallustius consedit in valle virgulta nemorosaque 'virgulta' pro virgultosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5163)
si 'acie', subaudimus virgulta, ut sit, ipsa virgulta nondum falcis acie tem- ptanda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3653)

SEARCH

MENU NAVIGATION