라틴어 문장 검색

Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum quod superat pudicitiam coniugalem, tuae voluntati voluntas quoque eius accederet, nisi forte non legeras nec audieras vel non adtenderas apostolum dicentem:
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 2:2)
Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne vos temptet Satanas propter incontinentiam vestram.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 2:8)
8. Primum omnium templum D. Pauli adiit, ubi, minime volens populum citius quam oportebat oblivisci ipsum praelio regnum adeptum, vexillum suum in templo obtulit et reposuit, precibus pro more solennibus interfuit, hymnumque Te Deum iterum cantari fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 12:1)
Rex minime oblitus est veteris sui amoris et familiaritatis cum rege vestro.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:2)
Sunt enim (ut ait apostolus Iacobus) tanquam homines, qui intuentur in speculum, et statim obliviscuntur imaginis suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:14)
Taliter obliti sibi hosti uelle reniti, Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:5)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장15)
Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
(불가타 성경, 호세아서, 4장6)
Iuravit Dominus in superbia Iacob: " Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장7)
ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장49)
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장2)
Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:1)
Quid, si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caeco putaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:8)
Non in totum est oblita sui
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 23:1)
Ut seruatis queat oblitas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION