라틴어 문장 검색

adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
magno quem comminus ictu Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit, ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes lancea, conlapsae veniunt in tempora flammae, prosequitur Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권200)
venas perrumpit aniles volnus et infelix lustratur sanguine lectus, illius exili stridentem in pectore plagam Ismene conlapsa super lacrimisque comisque siccabat plangens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권348)
Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.3)
multis quoque ciuitatibus conlapsis, fames et aerum pestifer odor plura hominum milia iumentorumque deleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII. 1:6)
adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 599:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 49:1)
ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 212:1)
nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 283:1)
et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 160:2)
ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 262:2)
Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:1)
circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 87:1)
tum risum obortum Scipioni, et subiecisse quidnam tu diceres, si me vicisses?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION