라틴어 문장 검색

Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 10:2)
At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:2)
uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:4)
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:1)
si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:1)
At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, uinum, et quo meracius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 27장 1:1)
quicquid deinde uel iurulentum est uel nimis dulce uel nimis tenue.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 1:3)
pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:1)
Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari uinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:6)
Illa communia sunt, insanientes uehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque uinum adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 23:1)
Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:3)
cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:4)
tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:6)
Cibi uero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:2)
post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION