라틴어 문장 검색

Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui (VI.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장3)
Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque venas conprehendant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장13)
Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장60)
uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장97)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장11)
Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장11)
Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique levis, acuminis brevis, qui vel oculo vel auri vel ori, interdum etiam fronti recte inicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장17)
Si vero transversus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장31)
Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo iniecto, valens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장36)
Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장19)
eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장86)
Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장29)
medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장60)
sit idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장77)
Ac si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habendi capiti ab ea parte, qua similia est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장129)

SEARCH

MENU NAVIGATION