라틴어 문장 검색

cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam suspectui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:5)
hanc ubi ducentem longe socia agmina vidit, trux puer et nullo temeratus pectora motu deriguit forisque novum bibit ossibus ignem, nec latet haustus amor, sed fax vibrata medullis in vultus atque ora redit lucemque genarum tingit et impulsum tenui sudore pererrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권123)
Interea patriis olim vagus exsul ab oris Oedipodionides furto deserta pererrat Aoniae, iamiamque animi male debita regna concipit, et longum signis cunctantibus annum stare gemit, tenet una dies noctesque recursans cura virum, si quando humilem decedere regno germanum et semet Thebis opibusque potitum cerneret;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권113)
Iamque pererratis infelix Lemnia campis, liber ut angue locus, modico super aggere longe pallida sanguineis infectas roribus herbas prospicit, huc magno cursum rapit effera luctu agnoscitque nefas, terraeque inlisa nocenti fulminis in morem non verba in funere primo, non lacrimas habet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권218)
viderat, obseura vallum dum nocte pererrat aeger consilii curisque novissima volvens, coniugis Argiae laceram cum lampade maesta effigiem - sunt monstra deum, sic ire parabat, has latura viro taedas erat!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권65)
quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 541:1)
Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:3)
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION