라틴어 문장 검색

"Nam, etsi omne quod nascitur, ut inviolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae religionis pudere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:2)
idcirco mundi stulta delegit Deus, ut concidant sophistica, deque inbecillis subiugavit fortia, simplex ut esset credere, lapis ecce nostro fixus offensaculo est, inpingat in quem vanitas, signum caventi, non caventi scandalum:
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말12)
his se Sobrietas et totus Sobrietatis abstinet exuviis miles damnataque castis scandala proculcat pedibus, nec fronte severos conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1120)
Ad inpudentiam mihi inputabitur, si hoc a me scandalum non eiecero.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:61)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)
Sciunt daemones philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:3)
cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:5)
Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:1)
Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis adfectaretur in confessione neque a deis negaretur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:2)
Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiva voce daemonia?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:2)
Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valitudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:1)
Quanti habetis, non dico iam qui1 de vobis daemonia excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 2:3)
Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:4)
Si daemonium permittat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:3)
Quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur, sciunt homines illius urbis, in qua daemoniorum conventus consedit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION