라틴어 문장 검색

Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra (siqui tulissent suppetias) processurum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:2)
Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:2)
et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat, impediebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:3)
Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:6)
Rodulfus abba et levita obiit Nonis Ianuarii sepultusque in aecclesia beati Petri, in sinistra parte altaris, in monasterio sancti Vedasti.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:1)
Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est;
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:9)
et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:10)
unde crebris aeque ingestis ictibus crure dextero et ungula sinistra me debilitatum aegre ad exsurgendum compellunt, et unus
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:6)
Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat numerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus, et inter comas eius aureae pinnulae cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:3)
quartus aequitatis ostendebat indicium, deformatam manum sinistram porrecta palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate, nulla sollertia praedita, videbatur aequitati magis aptior quam dextera;
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:6)
"nec tibi natales ac ne dignitas quidem, vel ipsa qua flores usquam doctrina profuit, sed lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates, curiositatis improsperae sinistrum praemium reportasti."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:3)
Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer incedebat vestigio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:6)
sinistra autem parte quid se vidisse rettulit, non satis memini.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:7)
Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 10:2)
Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum incisis significatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION