라틴어 문장 검색

avertit morti contermina virtus, ardet inexpleto saevi Mavortis amore, et fruitur dextra atque anima flagrante superbit, hicne hominum casus lenire et demere Fatis iura frequens?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권343)
nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
latebras tamen inguinis alte missile, ceu totis intortum viribus, hausit, praeterit haud dubium fati et spoliare superbit Oenides.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권252)
itque per Aonios alte mucrone corusco suspensam ostentans galeam et clamore superbit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권242)
"ne frena animo permitte calenti, da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat impetus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권312)
Christianus nec in pauperem superbit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 13:2)
cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque victoria proelium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 583:1)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION