라틴어 문장 검색

Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장2)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장5)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장2)
casum Cremonae bello imputandum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장7)
rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba descivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장7)
ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장14)
Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germanos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장1)
nam classe Peloponnesiorum devicta, cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere potuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:2)
sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 5:1)
sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:1)
neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:3)
sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION