라틴어 문장 검색

inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 451:1)
ceterum maior praesentis veneratio cepit, et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventae faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 517:1)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes, et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos in fide continuisset, veritus ne traderetur Philippo iam pridem hosti et Romanis merito propter defectionem infensis, cum coniuge ac liberis regno excessit Ambraciamque se contulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 172:1)
ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 409:1)
verum enimvero cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 599:1)
ultro enim amatus appetitusque erat et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 97:2)
pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat an, quae haberem aut meo iure aut beneficio vestro eripere, id quod nunc facitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 323:1)
non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 227:1)
nec pro quibus meritis pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat an, quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 122:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION