라틴어 문장 검색

Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium.
(카이사르, 내란기, 1권 24:1)
Pompei.
(카이사르, 내란기, 1권 24:10)
quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit, atque ipse Brundisium sit venturus, interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui;
(카이사르, 내란기, 1권 24:12)
Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti;
(카이사르, 내란기, 1권 25:3)
Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, quas in portu Brundisino deprehenderat, adornabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:1)
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:5)
imprimis, ut ipse cum Pompeio colloqueretur, postulat;
(카이사르, 내란기, 1권 26:8)
Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:11)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:1)
Itaque cognita Pompei profectione concursantibus illis atque in ea re occupatis vulgo ex tectis significabant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:2)
Pompeius sub noctem naves solvit.
(카이사르, 내란기, 1권 28:4)
Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:4)
Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in Hispaniam proficisci constituit:
(카이사르, 내란기, 1권 30:1)
Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.
(카이사르, 내란기, 1권 30:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION