라틴어 문장 검색

maxime autem consternavit eos metus, si semel primis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 379:1)
ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:3)
Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 752:2)
haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 421:1)
cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 427:1)
quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemonis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 435:1)
restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 571:1)
Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 119:1)
et gaza regia in eo loco erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 579:1)
inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 333:1)
civitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 505:2)
item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장36)
Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장61)
gaza Persicus sermo est et significat divitias, unde Gaza urbs in Palaestina dicitur, quod in ea Cambyses rex Persarum cum Aegyptiis bellum inferret divitias suas condidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1196)
furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION