라틴어 문장 검색

Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut rogemur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 1:1)
Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:15)
Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:8)
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur, Ut donem flendo, flebile carmen eis. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:6)
Splendorisque sui facie fons ille rogabat, Ut sua defessus pocula sumat homo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:25)
Sacerdos quidam, Petrus nomine, quondam eremita, ortus de civitate Amiens, quae est in occidente de regno Francorum, omni instinctu, quo potuit, hujus viae constantiam primum adhortatus est, in Beru regione praefati regni factus praedicator, in omni admonitione et sermone.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:1)
Ante hos enim dies Petrus Constantinopolim ad imperatorem migraverat, pro exercitu suo rogaturus, ut illis venditionem necessariorum alleviaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:4)
Rogo te, dux Christianissime, quatenus regnum et terras meas, quas ingressus es, gentem tuam vastare et depraedari non patiaris, sed emendi licentiam obtineas, et sic omnia sufficienter ex nostro imperio emenda et vendenda tui reperiant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:7)
Imperator autem, intelligens regionem depopulari, Rudolfum Peel de Lan et Rotgerum, filium Dagoberti, viros disertissimos, de terra et cognatione Francigenarum, duci misit, rogans ut a praeda regni sui et vastatione cessaret exercitus, et captivos quos petebat sine dilatione redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:1)
Similiter et praedicti legati imperatoris duci occurerunt, rogantes eum, ut intraret palatium imperatoris cum aliquibus primis de exercitu, ut audiret verbum regis, caetera multitudo extra muros civitatis remaneret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:5)
«Rogat te Boemundus, princeps ditissimus Siciliae et Calabriae, ut nequaquam cum imperatore in concordiam [0418D] redeas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:9)
Et ecce legatio Reymundi, comitis Sancti Aegidii adfuit, quomodo et ipse in civitatem Constantinopolim ingressus cum imperatore foedus percussisset, rogans et obtestans, quatenus eum et episcopum de Podio, Reymerum nomine, praestolari vellent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:3)
Rogabat enim se in custodiam usque ad praedictam horam teneri, quousque rei veritas et Solymani probaretur adventus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:4)
Jamque undique suis receptis et adjunctis, hostes immobiles incurrit, hastas in eos dirigit, sociosque, ut constanter eos adeant, virili voce adhortatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:2)
Qui omnino ducis haec munera sub tam vili conventione suscipienda refutavit, rogans ut tantum conductus sui fiducia sine periculo et iniquo machinamento ad ducem Godefridum et confratrem suum sanus et incolumis redire possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION