라틴어 문장 검색

Sapientia enim animum firmat etfabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrathæc nos debet tueri;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:17)
Mane vero quando iuvenis de domo exibat, hostium domus firmabat, et similiter quando intrabat;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:5)
Vir autem suus in silentio noctis suaviter consurgens venit ad hostiumet apertum clausit et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua mulierem suam nudam revertentem vidit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:19)
Iuvenis vero quod iniuste accusaretur, firmavit sacramento.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:35)
Si verbum dixi, non tamen sacramento firmavi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:8)
Firmaverunt tandem pactum quod inde irentad iudicem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:11)
Quo facto rex puerum ad se vocavit et de patris occasune plus iusto doleret admonuit, et quaecumque pater illi regenda dederattestamento, firmavit et insuper quod aetate eius exigente in patris locumsusciperet eum promisit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:3)
Verbo autem Dei coeli firmati sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:16)
Hanc possessionem tibi Dominus pollicetur, et quodam sacramenti promittit vinculo, ut constantiam tuam firmet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:1)
Unde quia illud verius solemus credere, quod jurejurando firmatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:8)
Masculinae sunt, castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra, et caro ipsa firmatur, et ad obeunda impigre munia virtutis erigitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:11)
Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6):
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:14)
Coactique aliquotiens pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 6:1)
Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:1)
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION