라틴어 문장 검색

Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci μαντικήν appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 2:1)
vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci μαντικήν appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 2:1)
Πρέπον appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:5)
Notionem appello quod Graeci turn ἔννοιαν turn πρόληψιν. Ea est insita et animo praecepta cuiusque cognitio enodationis indigens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:4)
quam Graeci ἐτυμολογίαν appellant, id est verbum ex verbo veriloquium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:3)
haec enim fere sunt eius modi, quae Graeci πάθη appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:5)
sive, quod οἶμον iidem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:1)
Haec si quis ignorat, quibus Graeci nominibus appellent, σαρκασμόν, ἀστει¨σμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 276:2)
Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 1:6)
Sed et Neptunus equestris est, quem Graeci ἵππιον appellant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:5)
Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitum ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장46)
namque principiis, quae Graeci στοιχεῖα appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장18)
unum, quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri utuntur, longum sesquipede, latum pede.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장15)
de adiectione, quae adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos ἔντασισ appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens efficiatur, subscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장54)
Fiunt autem etiam non italicae consuetudinis oeci, quos Graeci cyzicenos appellant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION