라틴어 문장 검색

sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, sive puer membris muliebribus hunc iaculatur seu mulier toto iactans e corpore amorem, unde feritur, eo tendit gestitque coire t iacere umorem in corpus de corpore ductum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:7)
eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in voltuque videt vestigia risus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:4)
Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 6:1)
humero simul exuit ensem Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:2)
Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:2)
— Proiecto dum pede laevo Aptat se pugnae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:4)
Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 20:2)
Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 25:1)
Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura Dissiluit percussus humo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:65)
Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem Tela petant, altis murorum turribus aptant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:6)
Tortaque per tenebras validis ballista lacertis, Multifidas iaculata faces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:31)
Iam non excussis torquentur tela lacertis, Nec longinqua cadunt iaculato vulnera ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:31)
Auget eques stimulos, frenorumque aptat habenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:42)
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum, Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:13)
Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam, Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas, Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION