라틴어 문장 검색

Silanus quantis maximis potuit itineribus - inpediebant autem et asperitates viarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae - , tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 7:1)
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 54:1)
patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 62:1)
fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 428:1)
sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum gravitas impediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 139:1)
haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 416:1)
ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret, nuntios in Aetoliam misit ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 182:2)
minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 244:1)
cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 236:3)
quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter vexavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 61:2)
Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 84:1)
quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:3)
quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga quam in manu gerebat circumscripsit regem ac priusquam hoc circulo excedas inquit redde responsum, senatui quod referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 125:1)
qua asperitate effecit ut Antiochus bellum omitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha3)

SEARCH

MENU NAVIGATION