라틴어 문장 검색

Coloniae certe eius paene orbe toto diffusae sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 23:4)
Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant non tam Alexandro infensi quam metu supplicii.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 2:1)
Hoc modo poena bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege attributas reliquerunt, revertit in patriam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 12:1)
quis ullos homines beatiores vidit, quis Venerem auspicatiorem?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 458)
Per hoc bellum decretorium, quod coloniis mediis tranquillitati salutique fuit, Washingtonius multas difficultates perpessus est quibus valetudo imminuebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.18)
Alia quoque causa belli civilis Britanniam inter et colonias movendi ad superiorem accessit, quae prius explicanda videtur, quam ad Martis discrimina nosmet accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.8)
Paulo post pacem Parisiensem, Christi anno millesimo septingentesimo sexagesimo tertio factam, ratio nova colonias Anglicas regendi instituta fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.14)
Senatus Britannicus, in quo nulli erant coloniarum vicem gerentes, non solum vindicavit, sed etiam exercuit, colonos, ad arbitrium, jus taxandi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.16)
Longa mora esset dicere, quanta pervicacia, quantaque lite a Senatu Britannico colonias Americanas jus taxandi arrogatum sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.18)
Coloniarum foederatarum exercituum Washingtonius imperator.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.1)
WASHINGTONIUS, vicem civitatis Virginiensis, in coloniarum foederatarum Congressu, gerens, ad Americani exercitus summum imperium, nemine contradicente, electus est;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.8)
" Postridie ejus diei, diploma speciale, a Congressu foederatarum coloniarum Washingtonio datum, in quo, praecipue cautum erat, ne quid detrimenti libertas Americana caperet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.21)
harum coloniarum accolae indigenaeque, a Senatu Anglico, aliquod indicium, quod, tyrannidem hane diram Anglis praecipue datam demonstret probetque, certe postulare summoque jure petere debent:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.43)
Senatus, autem Britannicus, immoderata imperii libidine incensus, quam justitiae non solum adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formae consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.45)
Eodem fere tempore, coloniae inter se concordia mira consentiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.50)

SEARCH

MENU NAVIGATION