라틴어 문장 검색

te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:16)
ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:1)
Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem - videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:5)
L. Bibuli, melioris quam fortioris viri, duo simul filii interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti, ut non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:1)
Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:2)
non Cyrum Astyagis loquar nepotem, nutritum ubere quem ferunt canino, cuius non valuit rapacitatem vel Lydi satiare gaza Croesi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem8)
quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli suco fota fruticaverant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 4:4)
ita limi bibuli pinguedo coalescit ambientibus sese fontibus algidis, litoribus algosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:4)
Mane novo seu cum ferventia balnea poscunt seu cum venatu frons calefacta madet, hoc foveat pulcher faciem Filimatius udam, migret ut in bibulum vellus ab ore liquor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:2)
qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulas radius extrahere solaris?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:4)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)
Mussitans quamquam chorus invidorum prodat hirritu rabiem canino, nil palam sane loquitur pavetque publica puncta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:6)
hi siccant bibulas manu lacunas et longe fluvios agunt minores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana13)
ceu redeunt nubes, ceu circumflantibus austris alternus procumbit ager, ceu gurgite cano nunc retegit bibulas, nunc induit aestus harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권23)
nota diligenter, ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION