라틴어 문장 검색

saxum quoque palluit auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:4)
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:1)
pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix vidi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:15)
adsum videoque trementem pallentemque metu et metuentem morte futura;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:8)
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:3)
Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant levibus velari corpora plumis, olim Tritoniacam noviens subiere paludem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:8)
Quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moveri, palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis "adspice" dicebat, "quanta mihi mole parentur insidiae quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:2)
aspicis exsangui chartam pallere colore?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 131)
protinus ignari nec quicquam tale timentis innocuum rigido perforat ense latus, atque ita divellit divulsaque membra per agros dissipat in multis invenienda locis, neu pater ignoret, scopulo proponit in alto pallentesque manus sanguineumque caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 913)
Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles, et tibi sollicita solvitur illa manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 21)
At mundum spectantes, animadvertimus gradum hunc intervenientis hominis, qui saepenumero rebus nummariis ac immodicae consumptioni deservit, reapse efficere ut terrarum orbis in quo vivimus, minus locuples fiat et minus venustus, magis magisque coartatus pallensque, dum eodem tempore technologiae progressus et consumptiones oblatae sine finibus progrediuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:8)
dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum cerneret exerto minitantem fulmine Christum, ipse quoque exanimis posito diademate princeps pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus chrismatis inscripto signaret tempora ligno, qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3155)
cursant per ampla congregatim moenia plebs et senatus, omnis aetas civium, pallens iuventus, eiulantes feminae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium39)
sed Deus dum luce fulva mortis antra inluminat, dum stupentibus tenebris candidum praestat diem, tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae40)
formatum Fortunae habitum cum divite cornu sacratumque domi lapidem consistere parvus spectarat matremque illic pallere precantem, mox umeris positus nutricis trivit et ipse inpressis silicem labris, puerilia vota fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권74)

SEARCH

MENU NAVIGATION