라틴어 문장 검색

"quae vincula tandem, pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis, lilia luteolis interlucentia sertis et ferrugineo vernantes flore coronas?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 194)
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.36)
non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non "celeres fugae reiectaeque retrorsum Hannibalis minae" non "incendia Karthaginis inpiae" , eius, "qui domita nomen ab Africa lucratus rediit" , clarius indicant laudes quam "Calabrae Pierides" neque, si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 84)
non ego te meis chartis inornatum silebo, totve tuos patiar labores inpune, Lolli, carpere lividas obliviones.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 911)
rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae verbaque provisam rem non invita sequentur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:2)
si te forte meae gravis uret sarcina chartae, abicito potius, quam quo perferre iuberis clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum cognomen vertas in risum et fabula fias.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 133)
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 110)
ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, invenior Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco, navem agere ignarus navis timet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 138)
serus enim Graecis admovit acumina chartis et post Punica bella quietus quaerere coepit, quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 158)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
quod vitium procul afore chartis, atque animo prius, ut siquid promittere de me possum aliud vere, promitto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:25)
ubi quid datur oti, inludo chartis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:17)
dummodo risum excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.22)
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:11)
at idem, quod sale multo urbem defricuit, charta laudatur eadem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION