라틴어 문장 검색

alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:5)
Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 84:2)
si modus et ordo non proficit, subducit aliqua et circumcidit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:3)
sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:1)
Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
Circumcidenda concursatio, qualis est magnae parti hominum domos et theatra et fora pererrantium ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 111:1)
omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.15)
Res optima est non sceleratos exstirpare, sed scelera.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 659)
Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.6)
Hinc est enim, quod Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo immolauit, quod cum Aquila et Priscilla caput Chorinti totondit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:12)
" Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:17)
fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 355:1)
etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION