라틴어 문장 검색

post in patentes ille solitudines, amictus hirtis bestiarum pellibus saetisve tectus hispida et lanugine, secessit, horrens inquinari et pollui contaminatis oppidorum moribus, illic dicata parcus abstinentia potum cibumque vir severae industriae in usque serum respuebat vesperum, rarum lucustis et favorum agrestium liquore pastum corpori suetus dare.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium16)
Morbus quoque pestifer, artus qui nunc populatur anhelos, sua tunc tormenta resudans luet inter vincula mille.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti25)
"lugebas longo damnatos carcere centum, ut scis ipsa, patres, aut sponsus foedera pactae intercepta gemens diroque satellite rapta inmersus tenebris dura inter vincla luebat;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권147)
Marcion, arvi forma corruptissimi, docet duitas discrepare a Spiritu, contaminatae dona carnis offerens et segregatim numen aeternum colens.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말15)
"ni fallor, aequum est ut, quod auctor inprobus tolerare multos conpulisti ut carnifex, in te recurrat, proque tantis caedibus, quae mox futurae, primus exitium luas, feras et ipse quod ferendum suaseras."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.130)
"sed, credo, magni limen amplectar Iovis, qui si citetur legibus vestris reus, laqueis minacis implicatus Iuliae luat severam victus 1 et Scantiniam, te cognitore dignus ire in carcerem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.173)
"quis nescit autem quanta corruptela sit contaminatae carnis ac solubilis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1197)
"satis est iam criminis, ipse confitetur Thascius, ipse Iovis fulmen negat, expedite ferrum, carnifices, gladio poenam luat hostis idolorum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.37)
quod hinc accesserit, Id de luero putato esse omne.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 354)
atque in eo disputant, Contaminari non decere fabulas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 010)
Nunc est profecto interfici cum perpeti me possum, Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 510)
Post mihi non simili poena commissa luetis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:4)
et vocet oro, nec Drances potius, sive est haec ira deorum, morte luat, sive est virtus et gloria, tollat."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:24)
me verius unum pro vobis foedus luere et decernere ferro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:29)
antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementis ruinas, funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum quidlibet inpotens sperare fortunaque dulci ebria.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 373)

SEARCH

MENU NAVIGATION