라틴어 문장 검색

ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:2)
Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:4)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:5)
Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:7)
Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 3:5)
potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:6)
Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:5)
mouenda urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 6:6)
et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:5)
Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:1)
nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:5)
Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 3:1)
In hoc casu non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 6:2)
Tremor autem neruorum aeque uomitu medicamentisque urinam mouentibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:1)
ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION