라틴어 문장 검색

Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:4)
Sed te mirificam in latebram coniecisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 66:8)
Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 165:1)
sed te mirificam in latebram coniecisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 66:8)
Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut eidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 165:1)
eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 2:4)
ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 1:4)
sed eo ipso, die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:15)
his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 1:1)
Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat, mulierem omnibus simulacris emendatiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:21)
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit Agitque pluris altius cuniculos, Pervenit ad draconis speluncam ultimam, Custodiebat qui thesauros abditos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.1)
vita hominum altos recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me sponsorem accipe.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:2)
Illa verecundis lux est praebenda puellis, Qua timidus latebras speret habere pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 55)
Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, Perdere nec fetus ausa leaena suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1417)
et, ne te capiat latebris sibi femina notis, non uno est omnis convenienda loco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION