라틴어 문장 검색

duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id, quamvis inopinatum temerarium audax, oboedienter exequendum parati essent ac pro eo acciperent, tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 413:1)
acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam aggredi rem et Lamiam oppugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 45:1)
vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 373:1)
attonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui, nedum satis sciam quo modo me tuear.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:2)
quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu oppidanis recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 585:1)
sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 213:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION