라틴어 문장 검색

Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae certatim petiere tibi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:99)
haec obvia fatis innumeras uno gereret cum tempore pugnas, Hispanas caperet, Siculas obsideret urbes et Gallum terris prosterneret, aequore Poenum, numquam succubuit damnis et territa nullo vulnere post Cannas maior Trebiamque fremebat et, cum iam premerent flammae murumque feriret hostis, in extremos aciem mittebat Hiberos nec stetit Oceano remisque ingressa profundum vincendos alio quaesivit in orbe Britannos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:74)
sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 1:2)
nam vis innumera, Lugii aliaeque gentes, adventabant, fama ditis regni, quod Vannius triginta per annos praedationibus et vectigalibus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장5)
ripas et collis montiumque edita in modum theatri multitudo innumera complevit, proximis e municipiis et alii urbe ex ipsa, visendi cupidine aut officio in principem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장5)
discretam domum et rem publicam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장6)
quod quidem adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non adimeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장3)
quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장7)
at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장8)
virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 1:3)
colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 1:2)
maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi vocentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 1:2)
sed longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad continendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장9)
unde aemulatio et invidia et uno amne discretis conexum odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장5)
dein quattuor et triginta cohortes, ut nomina gentium aut species armorum forent, discretae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION