라틴어 문장 검색

Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:6)
alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 6:5)
non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 13 1:4)
sequitur enim 'arma Serestus lecta refert humeris'. serestus Serestos duos intellegamus, unum in castris et unum cum Aenea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5419)
tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant ut iis plus a te tributum intellegerem quam ego te auderem rogare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 26 1:5)
non enim vicina est palus Laurentia monti Vesulo, ut possit unus idemque aper intellegi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7097)
Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo debent referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:5)
illam enim moram naturae, maris et uentorum, deorum uoluntatem ab hominibus non intellegi.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:7)
Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare - his enim ipsis verbis utitur - neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:3)
Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus ante-ponit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:6)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
nemo enim dicit 'veniam cumulata', sed 'cumulatam'. alii ita intellegunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 43611)
Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:2)
At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intellegent atque interpretanda sapientibus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:1)
est enim verbis ornata et sententiis, auribus iudicum accommodata, ut scias ipsum quoque Calvum intellexisse quid melius esset, nec voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION