라틴어 문장 검색

deinde ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 2:2)
Fere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, victa medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:1)
quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur humor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:5)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:10)
Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur et ficus arida, et lini semen in mulso coctum, et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:13)
Sin foramen auris est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 19:1)
ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:5)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:1)
et alumen scissile in id foramen conjectum dentem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:3)
Si vero ea fistula latius patuit, excisa necesse est latius foramen relinquat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:2)
dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 10:3)
deinde, ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 11:3)
Ultimum est, ubi non evellitur, terebra juxta forare, ab eoque foramine, ad speciem litterae V, contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:6)
Abscissa, patefit foramen, per quod postea semper humor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 9:5)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION