라틴어 문장 검색

haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 157:1)
Fateor eam esse importunam atque incommodam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 174)
Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 15)
leno importunus, dominus eius mulieris, vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 123)
Immo exturbavit omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 590)
Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2323)
[spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2167)
suae senectuti is acriorem hiemem parat, quom illam importunam tempestatem conciet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 36)
ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum, postquam exturbavit hic nos ex nostris aedibus.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4310)
cunctos exturba aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 393)
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 3152)

SEARCH

MENU NAVIGATION