라틴어 문장 검색

Daemonum cibus est carmina poetarum saecularium, scientia rhetoricorum, pompa verborum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:6)
Quippe cum nulla sit in doctrina falsitas, nulla in verbis turpitudo, nonnulla de scientia utilitas, quis hoc dicendo aut docendo culpari mereatur, nisi causa venerit supradicta, potiori videlicet bono neglecto aut dimisso?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:7)
Nemo etenim scientiam aliquam malam esse dixerit, etiam illam quae de malo est, quae justo homini deesse non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:8)
Si quae autem scientia malum esset, utique et malum esset quaedam cognoscere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:12)
Scientia quippe est comprehensio omnium rerum quae sunt, atque his veraciter cuncta discernit, cui ea quoque quae non sunt quasi praesentia assistunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:15)
Unde et enumeratis donis Spiritus ejus, ipse spiritus scientiae esse dicitur (Isa. XI, 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:16)
Sicut autem mali quoque scientia bona est, ad evitandum scilicet malum necessaria, ita potestatem etiam mali bonam esse constat ad promerendum necessariam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:17)
Scientias itaque approbamus, sed fallaciis abutentium resistimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:4)
Non enim teste Tullio mediocriter errant, qui ex vitio hominis scientiam culpant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:5)
Nullos autem sacris litteris eruditos ignorare arbitror plus in sacra doctrina spirituales viros ex ipso scientiae studio, quam ex religionis merito profecisse, et quo quisque sanctior ante conversionem, suam, amplius eum in sancta eruditione sua valuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:8)
Paulus quippe apostolus licet non major merito quam Petrus videatur, vel confessor Augustinus quam Martinus, tanto tamen uterque altero majorem in doctrina gratiam post conversionem habuit, quanto antea majore litterarum scientia pollebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:9)
Novimus tamen et ab Apostolo dictum, quia scientia inflat (I Cor. VIII, 1), id est superbiam generat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:11)
Oportet eos qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam omnipotentiae contraire, juxta illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:36)
Uw> corde suo, et in labiis suis portabit scientiam (Prov.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:18)
Si qua igitur mysteria de Deo antea disseruimus, hic potius in nobis quam nos ipsi, hoc agit, et quod nobis est impossibile, ipsi est facile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION