라틴어 문장 검색

quam cum depopulantur, Myrenen, fratribus eius occisis, captivam duxerunt et in latebris condiderunt, donec alia loca vastarent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 238)
facit talem etiam alibi figuram, ut Thybris ea fluvium, quam longa est nocte tumentem leniit pro 'quam longa est ipsa nox'. fovere veteres 'fovere' pro diu incolere et inhabitare dixerunt, ut ipse alibi fovit humum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1932)
servet obtineat, custodiat, inhabitet, ut sola domum et tantas servabat filia sedes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4022)
servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:1)
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:3)
Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, O mi inquit hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:3)
Iustisne de causis iam tibi videor incolere inhabitare diligere secessum?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:1)
Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:1)
"neve graves cultis Cerialia rura, cavete, agmine laesuro depopulentur aves."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권381)
hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1025)
depopulantur enim nimium fecunda parentum viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1143)
aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:2)
"venio (desiste moveri nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco Indicus Ausonia potetur casside Ganges, aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphatis depopuletur ovans Artaxata Caspia consul."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 199)
Nec Phryx pastor erit tibi legendus, decrescens cui Dindymon reciso fertur vertice texuisse classem, cum iussu Veneris patrocinantis terras Oebalias et hospitales raptor depopulatus est Amyclas, praedam trans pelagus petens sequacem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem23)
ubi mihi seu Calaber Atabulus seu pestilens regio Tuscorum spiritu aeris venenatis flatibus inebriato et modo calores alternante, modo frigora vaporatum corpus infecit, interea febris sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION