라틴어 문장 검색

Idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:6)
Sic ait inlacrimans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:1)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso Vel quam seposito de grege Parma dedit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII2)
Cedro nunc licet ambules perunctus Et frontis gemino decens honore Pictis luxurieris umbilicis, Et te purpura delicata velet, Et cocco rubeat superbus index.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II5)
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus, Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLII2)
unde et Horatius et albo rara Fides colit velata panno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2922)
valvae autem sunt, ut dicit Varro, quae revolvuntur et se velant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4492)
ideo tenebras petunt et atra veste amiciuntur et capita velant, ut videantur cum defunctis agere, imitantes tenebris inferorum faciem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 923)
sed cum se ille velato capite sacrificans convertisset, Nautes quidam accepit simulacrum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16612)
aut coronatas, ut velat materna tempora myrto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1742)
nam dii qui erant apud Laurolavinium non habebant velatum caput.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1743)
purpureo velare comas subaudis 'cura' aut 'memento':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4051)
aut certe, quod est melius, 'velare' imperativus sit, non infinitivus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4052)

SEARCH

MENU NAVIGATION