라틴어 문장 검색

Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 5:1)
VERBA sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 2:1)
De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 6:3)
ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:1)
Idcirco, inquit, "poetarum sapientissimus auditores illos Ulixi, labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non ne strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit, quasi et obstupidos, delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 7:1)
ea corona insigne valli habet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:2)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 12:2)
Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent quodnam esset mancipiorum genus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 3:1)
Unumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 12:1)
Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:4)
Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 12:1)
QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 2:1)
Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo Annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 5:1)
Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 1:1)
Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis De Inlustribus Viris XIII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION