라틴어 문장 검색

Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
가령 여러분의 모임에 금가락지를 끼고 화려한 옷을 입은 사람이 들어오고, 또 누추한 옷을 입은 가난한 사람이 들어온다고 합시다. (불가타 성경, 야고보 서간, 2장2)
Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: " Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor ".
그리하여 홀로페르네스 앞에서 물러 나온 바고아스는 유딧이 있는 곳으로 들어가 말하였다. “아름다운 처녀는 주저하지 말고 내 주인님께로 가서, 그분 앞에서 영광을 누리며 우리와 함께 즐겁게 술을 마시도록 하시오. 그러면서 오늘은 네부카드네자르 님의 왕궁에서 시중을 드는 아시리아 여자처럼 되시오.” (불가타 성경, 유딧기, 12장13)
Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
그런데 어떤 이들은 그곳에 들어갈 기회가 아직 있고, 또 예전에 기쁜 소식을 들은 이들은 순종하지 않은 탓으로 그곳에 들어가지 못하였기에, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 4장6)
Ut saltem circa undecimam ad excolendam Dominicam vineam, prout possum, introeam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:15)
Narrationem virorum nominatorum conservabit, et versutias parabolarum simul introibit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:4)
Merito ergo es ab amoris gremio repellendus, quia varii et mendaces intra palatii amoris solium introire non debent.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:11)
vos autem taliter eius studeatis exaudire praecepta, ut ad eius beatitudinis mereamini gloriam introire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:4)
Sumas ergo, Gualteri, salubrem tibi a nobis propinatam doctrinam et mundi penitus vanitates omittas, ut quum venerit sponsus nuptias celebrare maiores et clamor surrexerit in nocte, sis praeparatus cum lampadibus occurrere sibi ornatis secumque ad nuptias introire divinas, nec te oporteat tempore opportunitatis instantis tuae lampadis serotina ornamenta disquirere et ad sponsi domum ianua clausa venire ac verecundam vocem audire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 49:1)
In ipso uero conceptionis sue initio diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex uirtute diaboli confouebitur et contutabitur in uentre matris et uirtus diaboli semper cum illo erit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:22)
nunc parvo intervallo secedens a nobis, et iterum rediens, tristem vultum praeferebas;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:1)
Non tamen a tanto debet secedere uoto Instans propositum nec citra prelia uinci, Quamuis ad tantas operas tantumque laborem Nature suspiret opus citraque residat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:4)
quo naturae secessit gratia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:7)
Walterus, relictis circumquaque sociis, fugitivus silvas Bulgarorum per octo dies exsuperans, ad civitatem ditissimam, quae vocatur Niczh in medio Bulgarorum regno secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:17)
[0399C] Igitur mandatis illius obediens, a Sternitz civitate processit, et ad urbem Phinopolim cum omni populo suo secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:1)
Deinde post tertiam lucem hilaris et laetus in largitate rerum necessariarium migrans, Adrianopolim secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION